- MUSCAE
- I.MUSCAEdicti Plauto in Mercat. Actu. 2. sc. 3. qui Horatio l. 2. Sat. 8. Umbrae, convivae non invitati, et θράσος verarum Muscarum, Homero iam notatum, imitantes: Hae, quia a templis Bacchi Cererisque non aeque aberant ac ab aede Herculis, in Foro Boario, abfuisse memoriaetraditum est, ideo minister, qui Muscas fugaret, in triclinio apud Romanos praesto fuit. Hinc Martial. l. 3. Epigr. 82.Et aestuanti tenue ventilat frigusSupina prasino concubina flagello,Fugatque Muscas myrteâ puer virgâ.Seneca de Ira l. 2. c. 25. Quid enim est, cur tussis alicuius, cur sternutamentum aut Musca parum curiose fugata, nos in rabietm agat? A Musca Muscarius Hercules, Graece Α᾿πόμις̔ος dictus est, dequo vide in voce Baal Sebub. Plura vero hanc in rem supra.II.MUSCAEinter Inquisitionis in Ecclesia Romana ministros, quorum ope e captivis confessio clicitur. Cum enim humanâ tractatione, et blandis pollicitationibus, nihil efficitur, permittit Inquisitor aliquem ad captivum intrare, illi non ingratum, qui cum ipso loquatur, et, si opus fuerit, fingat se de secta ipsius esse, sed prae metu abiurâsse ac veritatem Inquisitori prodidisse. Cum captivus illi confidit, denno ad illum venit serâ vesperâ et sermones cum eo protrahit; tandem fingit, serius esse quam ut abire possit; totâ ergo nocte cum eo in carcere manet, ut simul colloquantur et captivus inducatur alloquiô alterius, ut sibi mutuo confiteantur, quae commiserint. Interea extra carcerem locô congruô aliqui stant, auscultantes et verba eorum colligentes, ac si opus fuerit, cum iisdem Notarius. Atque ita quidem suô tempore faciendum docuit Eymericus. Nunc vero qui ita insidiose quippiam eius, quod concupierat, e concaptiv is collegit, custodem carceris vinctos pro more invisentem orat, ut audientiam sibi dari petat, ut moris quoque est vinctos agere, atque ita e carcere egressus muneris sui rationem redditurus, non indicat modo quod inter vinctos audivit, verum etiam, quô vultu vincti exceperint quae eis de doctrina proposuit, hilarine an subiracundô? etc. ersi nullum ab eis tulerit responsum; quidve de ipsis sentiat: atque istius demum delationes probatissimi testimonii vim habent, cuiuscumque fidei vel existimationis alioqui homo is sit. Huiusmodi vero Muscas, uti vocantur isti, inde facile agnosci ad deprehendi, ait Regin. Gonsalvius Montanus, quod ut plurimum ipsi ad eiusmodi colloquia sese ingerant, haud a quoquam provocati, incipiantque velintempestive eiusmodi sermones de doctrina excitare, quibus proin nullum responsum dari consultissimum iudicat. Miratur porro, homines tales, ut fiant voti compotes, duorum vel trium etiam mensium carcerem non morari vinctos cum vinctis, atque molestias illas omnes libenter ferre, etiam ex uno carcere egressos e vestigio alium ingredi, atque inde tertium, bis, ter quater, easdem usque molestias repetituros ac in eo demum delitiarum orbevitam transacturos, S. Inquisit. Art. det. p. 95. plura apud Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 4. c. 14. ubi de alio quoque in Hispania horum hominum expiscandi more.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.